LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1052]

1052 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447

Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine

 

Discedenti a nobis hodie Reverendissimo Domino Mako praeter Bibliam manuscriptam, uti nuper significabam, etiam Dubravii Historiam Bohemiae dedi, Excellentiae vestrae tradendam, quam anteo paucos dies feliciter obtinui et quidem leviori pretio, quam in nuperna auctione vendita erat. Venit ea tunc novem florinis, ego autem illam 6 f. 20x acquisivi. Ex tota ergo summa mille florenorum non nisi 24 cruciferi jam supersunt, uti ex rationibus, quas ultimis literis adjeceram, patet. gavisus sum vehimenter, quod hoc libro, quam Excellentia vestra adeo desiderabat, potitus sim.

Nova quae scribam non habeo, cum ab exiguo temporem ultimae epistolae meae nil memoratu dignum contigerit. Non aliud ergo mihi superest quam ut Excellentiae vestrae de felici Thermarum fine gratuler, ac precer, ut quam optime conducant.

dátum nélkül
Latin
2025-08-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820