
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Excellentissime, Illustrissime ae Reverendissime Domine Domine
Ante omnia oportet ut commissum in nuperna epistola mia defectum deprecer. causa hujus haec est: Ruri eram apud Baronem Penkler dum literas has scribebam. Repente nunciatur mihi discessurum quendam Viennam, qui epistolam hanc ad officium postae se laturum promiserat; solicitus eram solumodo de epistola cito obsignanda atque ita obliviscebar eidem finem imponere. Vehementer mihi gratulabar, dum ex literis, quas Excellantia vestra 1ma Juny ad me dare dignata est intellexi, libros absque omni dammo allatos esse, ac Excellentiam vestram emptione ipsa tanto per contentum fuisse, ac solumodo de omissis quibusdam dolere. certe dolor meus non levior est, ma desiderio Excellentiae vestrae non omnimode satisfecisse, quare promitto, me omnibus viribus ad laboraturum, ut jacturam hanc resarciam, quod eo certius ine praestiturum spero, dum quotidie, plures notitias cum viris contraho, qui commercium librorum rariorum tractant. Ante omnia solicitissimum me fore promitto in procurandis iis, quos Excellentia vestra praeprimis desiderat. Et certe solicitudo mea optato fructu jam non caruit. Accesseram Marchionem sera emptorem manuscriptae illius Bibliae latinae, sed frustra; nullo modo is persuaderi potuit, ut eam mihi cederet. Accessi dein Denisium, exposui ei dolorem Excellentiae vestrae de non obtenta Biblia hac; respondit: eundem possessorem Librorum habere aliam adhuc ejusdem antiquitatis et non multo minoris elegantiae Bibliam, quam sibi ipsi autem reservare vult. Ego nullum momentum temporis neglexi, adivi cum illico, ac persuasi, ut eam mihi venderet. Addixit pro fl. 80. lustravi totam; optime conservata, a prima ad ultimam usque literum nitidissime scripta ac elegantibus etiam literis aureis adornata est. Denisius etiam saeculi XIIl aut XIV esse censet, quare, si Excellentia vestra eam per me emi vult, demisse rogo, ut hoc mihi illico significet. Sacerdoti illi, qui Ptris Bourdaloue sermones in Hungaricum idioma versos obtulit, nomine Excellentiae vestrae 6 aureos dedi, spero factum hoc meum Excellentiae vestrae probatum ivi. Ille pro munere hoc manus demisse exosculatur. Misi his diebus rurus Domino Bretschneider scriptum catalogum librorum; quos inter complures sunt et rari et celebres, rogavi eum, ut Excellentiae vestrae quam primum submittat, cum occasionem, qua directe Trenchinium mittere possem, non sciam, hummillime autem rogo, ut perlustratum, quam primum fieri potest mihi remitte(...) dignetur. Nova quae Excellentiae vestrae perscribenda habeo haec sunt: Decretum caesareum a cancellaria aulica ad complures jam Episcopos expeditum est, qua jubentur se conformare iis, quae a summo Pontefice cum Episcopis Hungariae confecta sunt. Hoc non obstante Episcopus Labacensis aut jam edidisse aut proxime editurus dicitur epistolam pastoralem, quae rebus illis directe contradicit, imo jam actu capucinum quendam a votis solvit, qui nuper huc veniens ab Eminentissimo nostro autem nullam celebrandi facultatem obtinnit. Quid Pontifex, ubi haec audierit, facturus sit, tempus docebit. commissio illa, de qua nuper scripseram, in qua res omnes Ecclesiasticae pertractabuntur, proxime jam constituetur. Bharo Kresl comissionis hujus praeses certe futurus dicitur, consiliary autem fore putantur, Episcopus Okolicsany et Praelatus Braunaviensis qui hic Director facultatis Theologicae est, et saeculares duo, De Term autem et Vitola non erunt. De bonis Religiosorum haec statuta esse certe scio. Religiosis administratio bonorum permittetur, singulis tamen annis exactas rationes reddere debebunt. Singula monasteria ad numerum primae fundationis redigentur singuli individuis 300 fl. annui dabuntur. Abbatibus autem et superioribus major summa. Quidquid superfluum fuerit, quot annis ad communem cassam Ecclesiasticam dari debebit. Ex quatringentis circiter Religiosis hic procura animarum examinatis nonnisi 27 reprobati sunt. Exspectatur paulo post, ut quidam ex his ad erigendas proxime novas parochias exponantur. Initium fiet in urbe ac suburbiis Viennensibus. Hac adhuc septimana Ecclesiae Monialium ad S. Nicolai et Monastery Regii execrabuntur. Monastaria tria jam evacuata sunt complura praeteria sacella cassabuntur: individuis 300 fl. annui dabuntur. Abbatibus autem et superioribus major summa. Quidquid superfluum fuerit, quot annis ad communem cassam Ecclesiasticam dari debebit. Ex quatringentis circiter Religiosis hic procura animarum examinatis nonnisi 27 reprobati sunt. Exspectatur paulo post, ut quidam ex his ad erigendas proxime novas parochias exponantur. Innitium fiet in urbe ac suburbiis Viennensibus. Hac adhuc septimana Ecclesiae Monialium ad S. Nicolai et Monastery Regii execrabuntur. Monastaria tria jam evacuata sunt complura praeteria sacella cassabuntur: Princeps Fürstenberg supraemus Praeses Pragae resignare debuit officium suum successor ejus nondum denominatus est. Nuper Imperator Excell. cancellarium Hungariae infirmum invisit. C. Blumegen Cancellarius Bohemiae uxorem duxit comitissam Breuner. complura nova magni momenti indies exspectantur, quae, ubi primum innotuerint, non negligam Excellentiam vestram de his certiorem facere, cum sperem me rem non ingratam praestitutum. Interea Deum optimum maximum quitidie ardentissime oro, ut Therma Excellentiae Vestrae quam optime conducant, et in multos annos incolumem servum. me vero indignissimum gratiis ac favoribus hummillime commendo,
Viennae 18 Juny 1782 Denisius manus demisse exosculatur. servorum infimus Antonius Kurz |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820