LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1049]

1049 
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Kalocsa
1782-06-02
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Admodum Ide Dne mihi observandissime,

 

Appulit hic Sexta itineris sui die feliciter navis; cistasque quatuor libris refertas absque omni damno attulit. Catalogum Cistae Nro.  I.mo insignitae adnexum perlustravi, et vidi plurimos coemptorum levissimo pretio non sine magna mei admiratione Admodum Reverendissimam Vestram pro me accepisse. Optastem tamen, ut in dimittendis iis qui aut nunquam amplius, aut certe raro et difficulter haberi possunt, se difficiliorem exhibuisset, et quocunque etiam numerato pretio pro me retinuisset. Inter hos doleo magnopere Biblia latina saeculo XIII aut XIV. Manuscripta mihi exepta esse. Charum certe mihi fuisset, si haec centum et plurium etiam florenorum pretio, verbo nullatenus dimisisset logo velit me certiorem reddere, quisnam illa emerit et si fors ab eodem addito adhuc aliquo pretio haberi possint. sunt adhuc ex Manuscriptis numerus 7 historia bellorum cum turcis maxime in Hungaria gestorum, et ex impressis Nostri 1123. Dubravii Scilicet historia et 2140. B. Rhenani rerum germ. Libri III. quos valde libenter Bibliotheca mea inscriptos vidissem. Interim offerente se forte alia occasione haec resarirvi poterunt. Quodsi fors Dubravii historia reperirvi posset, hanc praeprimis habere amarem. Sermones P. Bourdaloue in Hungaricum versos, et quinque Tomis in 4to comprehensos pariter retineo. Velis igitur admodum Reverendissima Vestra possessori eonum dem honorarium aliquod, quod et humanitate offerentis, et mea liberalitate dignum censuerit dare. Communicavit mecum D. Brettschneider Catalogum D. Zatta sibi ab Amod. Reverendissima Vestra transmissum, eum tamen ob alia negotia hactenus perlegere non potui; siquid in eo, quod habere amarem, reperero, illud significare non intermittam.  Spero Admod. Reverendissimam Vestram posteriorem meam epistolam, quae, quid cum residua pecunia faciendum sit continet, jam jam accepisse. Ceterum pro testato mihi in negotio hoc amici animi affectu repetitas denuo Admod. Reverendissimae Vestrae ago gratias, conaborqne, ut quacunque se demum occasione offerente gratitudinem meam, et sinceram

animi propensionem opere magis, quam verbis ostendere possim.

 

P. S. Volui quidem eras 2da scilicet funii hinc ad Thermas Trencsinienses discedere, sed ob po

dagram injudictus 9na hujus primo movebo, quod Ad. Reverendissimae Vestrae significo, si forte mihri  scribere vellet.

 

Quod dum repetitis vicibus polliceor omni cum amicitia persevero Ad. Reverendissimae Vestrae

Latin
2025-08-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820