
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Exaratas ad me 19 Maji literas summa cum voluptate pelegi, quod me de coemptis per admodum Reverendam Vestram pro me libris certiorem reddiderint ; Gratulore mihi profecto, Bibliothecam meam tanta librorum accessione opera et labore ad reverentiae dominae vestrae augeri, gaudeoque, quod praesentibus tos aliis a magnis viris constitutis emptoribus complures tamen ex iis, quos desiderabam acceperim; pretiumque eorumdem tanta ementium copia affluente nullo modo exageratum inveniam. Gratias igitur maximas pro hoc suo conatu Ad Reverentiae Vestrae habeo et quo gratitudinem meam aliquomodo tesser dignetur sibi pro locata hoc in negotio opera 15 aureos ex reliqua suma, reservare, hoc que grati animi mei signum aequi bonique consulere. Quod vero modum attinet, quo dicti libri mihi transmitti possint, rem cum Domino Seidl agere velit, qui modum transmittendi, nec non literas etiam passuales [...] necessarias ad Reverentiae Vestrae administrabit, pecuniam autem residuam ex qua pro cistis ac aliis rebus necessaria solvere velit, apud se reservare dignetur donec orta fortasse aliqua occasione ulteriores dispositiones circa eam faciam. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820