
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domini Domine. Humillime significo, hodie mane navim quae libros coemptos quatuor cistis inclusos defert, hinc movisse; promisit nauta, re, nisi ventus contrarius impediat, intra quinque dies Pesthinum perventurum. Libri in folio sunt fare ducenta, in quarto circiter centum triginta, in octavo et minori formatu centum viginti volumina. curavi hac omnia optimo; quo fieri poterat, modo componi. In cista sub No 1mo sunt manuscripta, et libri fere omnes rariores pront nimirum spatium admisit. In eandem cistam imposui catalogum librorum eundem, quem a sua Excellentia accepi, in quo adnotatum est, quantum quisque constiterit. Si fors defectus quidam calculi subrepsit, humillime veniam precor. summa tota librorum non nisi 568 f 30x, manuscriptorum vero 113 f 25 x est. Quosnam praeterea sumptus facere oportuerit, in fine epistola addidi. Mandatum jam a sua Excellentia exspecto, quanam tuta occasione residuum transmittere debeam. Reliquos inter libros adest manuscriptum quoddam, quod quinque Tomis in quarto continet sermones P. Bourdalone, a nostro quondam sacerdote in Hungaricum versos, accepi illos a quodam olim nostro, qui quidem nil pro his petit, a benignitate solum Excellentiae vestrae pendet, si honorarium ei submittere dignatus fuerit. spero omnia feliciter adventura, omnem enim possibilem curam gessi, ubique praesens aderam ipse, singula disposueram, donec cistae navi imponerentur. Properabam maxime ideo illico submittere, cum sciam Excellentiam vestram paulo post ad Termas discessurum, quae ut quam optime conducant, in quotidiano missae sacrificio Deum optimum orabo, queis me gratiae ac benevolentiae demississime commendans manus humille exosculor Excellent. Illustr. ac Rev. Viennae. 22 May Domini 1782 Servorum infimus Antonius Kurz Nova sequentia nuno admodum audivi: heri ab Augustissimo resolutum est, ut Transylvania Hungariae jungatur. Proximo die veneris jam primum consilium celebrabitur, in quo res cameraticae simul in cancellaria Hungarico- Aulica tractabantur. Carolus Zychy et D. cons. Neuhold illuc translati sunt. Rationes Expensarum Libri 568 f 30 x Manuscripta 113 f 25 x in telonio solvendi erant 113 f 25 x quatuor cistae et clavi 4 f 40 x quatuor portatoribus 3f 13 x pro impositione ad navim 24 x = 694 f 4x ... solveni erunt .. et telonia in via solvenda |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820