LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1046]

1046 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
1782-05-19
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Excellentissime ac Reverendissime

Domino Domine

 

Post trium septimanarum spatium tandem heri terminata est licitatio librorum. Toto hoc tempore nulla mihi potior cura erat, quam assidue auctioni huic interessen; nullum certe vel momentum temporis neglexi. Affluxus ementium semper tam copiosus erat, qualis non facile alias videbatur; unde factum ut pretium librorum quorundam, praecipue rariorum et antiquorum enormiter sit auctum, atque adeo impossibile fuerit, omnis, quos Excellentia sua desiderabat, obtinere Emptores praecipui erant ii, qui a Bibliotheca caesarea, et eminentissimo cardinali Primate constituti erant, hi libros libros quosdam etiam exageratissimo pretio solverunt, uti ex catalogo quem proxime submittam patebit, et nulla ratione aliis cesserunt, praecipue vero libros ad Historiam Hungariae pertinentes. Erant praeteria libri quidam celebriores et manuscripta quaedam ita destructa, ut quamvis levi sumptu comparari potuerint, tamen praetermiserim, judicans haec celeberrima Excellentiae vestrae Bibliothecae dedecori potues quam ornamento fore. His non obstantibus tamin plus quam dimidiam partem eorum librorum, quos excellentia sua adnotabat, obtinui, et hos inter complures, quos prae reliquis optabat. Manuscripta quoque quaedam et rara et pretiosa obtinui. Pro nullo ex his nimium me solvisse judico; imo tam felix eram, ut complures sat moderato, multos etiam levi quin et levissimo pretio comparaverim. De valere manuscriptorum Denisium prius consului. Ex rationibus quas obiter tantum interea percurri, patet, me non multum ultra septingentos florenos expendisse. Boni ergo oeconomi partes me explevisse judico. Totus nunc sum in libris ad cistas componendis, quos hac adhuc septimana transmittam, et in rationibus exacte conficiendis quas simul adjiciam. Adjiciam praeterea uti sua Excellentia petierat praetium, quo libri quidam celebriores venditi sunt. Si hoc conatu meo desiderio suae Excellentiae satisfeci, felicem me reputabo; sin minus saltem conatum me respicere non dedignetur.

Nova apud nos memoratu digna ex nunc vix ulla sunt. Fors cum tempore plura erunt. Ea quae hesternis novis Viennensibus leguntur, quamvis Excellentiae vestrae jam antiqua sint, tamen cum nunc primo toti orbi patent nova rursus ac tenerrimo solatio animum Excellentiae vestrae merito replere debent, a quo nimirum bona haec omnia profluxerunt. Ante paucos dies eadem puncta, quae episcopi Hungariae cum summo Pontifice pertractarunt, et ab Augusto jam rati habita sunt, jussa ipsius etiam cancellaria Aulico Bohemicae communicata sunt, ut etiam Episcopis germaniae indicetur, posse se juxta normam hanc dirrigere. Praesumpsi quaestiones in nuperno examine religiosis propositas adjicere, cum sciam, me rem Excellentiae vestrae non ingratam facturum. Ante duos dies tandem a censura librorum admissus est libellus ille praeclarus, quo scriptum Eibely contra Pontificem egregie refutatur praeterea concio Patris Merz de eadem materia die Pascatis habita. His me gratiis ac protectioni ea qua pars est demissione commendo

 

Excellentiae Vestrae

Viennae 19 May 1782

Servorum infimus

Antonius Kurz

Latin
2025-08-09 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820