LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1041]

1041 
Fogarassi
András
Kalocsa
1782-07-31
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Perillustris Dne Secretarie,

D. Sing. colme!

 

En Theatri Chemici Partem sectam; ad reliqua, que a me scire desiderat haec respondeo:

Liber sub No 320. est inter Libros Vienna nuper transmissos, ac notatus etiam est in specificatione cum pretio flor. I. xri. 30.

N. 1203. et 2297. contenti Libri adsunt etiam, sed hi in specificatione non sunt notati.

describam e Catalogo titulos Librorum sub dictis Numeris contentorum: No 320. Commentariorum Urbanorum Raphaelis Volaterreni 38. Libri; item Oeconomius xenophontis ab eosdem Latio donatus; ap. Frabenium 1559. fol. 

No 1203. Greg. Leti Ceremoniale historico et politio VI. Voll. Amst. 1685. 12.

No. 2297. Vier Deductions-Schriften Zwischen dem Papss und Modena wegen Comachio (...) 1708. - 10. Fol.

D. Caeremoniarus Ill. D. Episcopi, non mihi tradidit Libri illius titulum, ait enim Se perdidisse neque recordatur qualis ille liber fuerit, proinde dignetur mihi titulum illum transmittere.

Doleo, quod mea intentio effectum non habuerit, caeterum dabo operam ut libros munde servem etsi e mea pecunia aliquid expendere debebo. me commendo amicitiae veteri, et maneo.

 

Ex Bibliotheca 31 July 1782 

2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820