
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie mihi Sing Colme.! Accepi Literas P. Domine Vestrae, una cum Catalogo emptorum Viennae Librorum. Adtulit etiam navis quatuor majores, et unam minorem cistas, revidi Libros, quos minor cista continebat, et omnes omnino juxta submissam specificationem adesse reperi. Revidebo etiam proxime in majoribus cistis contentos, postquam nempe D. Kronovetter aliquod cubiculum, ubi hospitium habere possint, assignabit, nam nullatenus illos duo haec cubicula capere possunt. Catalogum ubi Libros revidero remittam. D. Caeremoniarius Illustrissimi Domini Episcopi retulit mihi sese P. Dominae Vestrae perscripsisse opas illud Germanicum, cujus titulum acceperat, adesse in Bibliotheca, mihi vero non exhibuit illum titulum, Bajae enim agebam illo tempore Alter porro Liber: Catalogus ordinum Religiosorum, eorumque indumenta in iconibus expressa et oblata Etementi XI. P. Max. a P. Phi Philippo Bonanni S. J. 4. Tomi 4 cum fig. Norimbergae. 1732. non extat in Bibliotheca, et operae pretium est, ut illud comperetur. Unum est de quo pridem scribere volui P. Dominae Vestrae; scit perbene, quod tineae magnum detrimentum libris inferant, nisi illi diligenter purgentur; ego certe nulli labori parco, ut mandos Libros serrem, anno elapso omnes Libros Singillatim purgari curavi, hoc anno etiam Mense Iulio id facturus sum, imo ego ipse vix non quotidie plures purgare soleo, tanta nihilominus adhibita diligentia nullatenus libros a tineis custodire possum, unde ego existimo optimum fore, si aliquis sertus po Bibliotheca conduceretur, cujus munus esset quotidie occutere, et mundare Libros. Compactor noster promittit se quotidie duabus vel tribus horis posse id facere, si aliquod ipsi. assigneretur salarium (qui tamen optimus esset, et puto Sufficerent illi 40. floreni) quare rogo Padre Dominem Vestrem velit hoc Excellentissimo Domino Archi- Episcopo data opportunitate proponere, atque efficere ut Excellentia sua aliquod Salarium pro famulo Bibliothecae assignare dignetur. Si conpactor non placeret dabo operam ut alium invenire possim, ubi Salarium resolutum esse intellexero. agat etiam P. Dominae Vestrae, ne res haec ad illud tempus, quo Libri ad Novam Bibliothecam transferentur, differatur; ego certe ex animo dolebo, si Libri vel minimum detrimenti passi fuerint. Haec sunt, quae amor hujus Bibliothecae eloqui me eo egit. responsum praestolor. In reliquo me amicitiae commendo, et maneo Coloczae 26. Junÿ 1782 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820