
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie Domine mihi Sing Colme.! En Libros quos me transmittere jusserat. 1. Novella Joannis Andreae. Venetiis 1489. in fol. 2. Wolffi Joan. Lectionum Memorabilium. Lauing 1600 fol. Tomi II. curet rogo illos Pestini compingi. Melius me facturum existimavi si Libros de diversis Regnis, et Rebus publicis transmitterem, accipiat igitur hos quoque, sunt isti universim Tomi undecim. Tres, vel quatuor Libros Chartae bonae ordinariae pro usibus Bibliothecae jam pridem petii. Rogo mittat pro Bibliotheca Catalogum Librorum Viennae prohibitorum. mi voglia bene, io Sempre saró vostro Coloczae 18. Febr. 1782 P.S. Ultimus Tomus Actorum Eruditorum Lipsiensium est pro anno 1775. queso mittat continuationem |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820