
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie, Domine Sing. Colme.! Mitto sequentia, primo pecuniam: pro sequentibus rebus. Almanaccho do Gotha. 1. 30 Czerni Herm. 2. 30. Senyei. 30. Instrumentum pro Caffé. 2. 30. Ex operibus Buffon Tom I. qui continet aves. Cattenei TresTomos, item unum Tomum Segneri D. Dobai per me remittit. Adnecto his folium, quod complectitur integros titulos trium Tomum Mesie Florentini. item operum duorum SS. Paulinorum, nam duorum distinctorum opera apud nos extant. Rogo dignetur mihi quantocyus [...] illud Chartae bonae ordinariae transmittere, nullam pro clericis habeo chartam. Instrumentam pro caffé duplo majus est ac voluerim, habetque seminarium hujus magnitudinis; retinui tamen illud pro me, fortasse aliquando usum illius habebo. Quod tardius Serryum accipit id non mihi tribuat, nam ego illo die, quo Epistolam accepi composui, et Domino Sandatori tradidi, at ille ob difficilllima itinera occasionem hactemus Pestinum non expedivit. his me amicitiae majorem in modum commendo Coloczae 8 Jan 1782 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820