
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie Domine mihi colme! Ad tres Litteras Padre Domine Vestrae hisce respondeo: Ex Libris in transmisso mihi folio descriptis quinam apud nos habeantur accipiat. Bibliotheca Patrum Concionatoria F. Francisci Combefis. Venetiis, ex typographia Caroli Pecora 1749. Tomi VII. in fol. tomus iste ultimus est, et in eo pag. 502. habetur Dominica ultima post Pentecosten. ultima vero pag. est 588. Padre Dominae Vestrae 12. Tomos commemorat. in Nostra Editione non habetur illa pagina post Praefationem, in qua Tomorum Elenchus describit. caeterum titulus totus est idem cum titulo ad me misso. Tullii Cii. Opera de Anno 1501. et 1502 non habemus, emenda igitur illa editio est, quae diversa Tullii opera cum optimis commentariis continet. Sulpicii Severi opera cum notis Joan. clerici, Lipsiae, apud Thomam Fritsch 1709. Tomi II. in 8. non extant apud nos. Nos duas editiones operum severi sulpitii habemus Unam studio et labore Hieronymi de Prato Veronensis Presb. Con gregat. Oratorii. Veronae, typis Seminarii, apud Augustinum Ceratonium 1741. in fol. mmin. Tomi II. alteram: Sulpitii Severi Historia Sacra, Lipsiae apud Gleditsch et Weidmann 1710. in 12. tomus unicus. igitur editio de qua scribit propter noras emi debet. Opere di Cornelio Tacito, con Aforismi del Signor Alano in Venezia presso Paolo Baglioni 1665. in 4. non extat apud nos Philippi Bergomensis Chronicon foldet 1500. non extat habemus tamen hujus versionens Italicam cum hoc titulo: Sopplimento delle Croniche Universali del Mondo di F. Giacopo Filippo di Bergamo, tradotto Nuovamente da M. Francesco Sansovino. Nel quale Si contengoni tutte le cose avvenute nel mondo dalla creazione d'Adamo, fino a quest anno presente 1581. In Vinegia, presso Altabello Salicato. 1581. in 4. Imagines Praepositorum Generalium S. J. delinentae, et aereis formis Expressae ab Arnoldo von Westherhont, addita perbrevi uninscujusque vitae descriptione a Patre Nicolao Galeotti, Sacerdote ejusdem Soc. editio tertia Auctior, et emendatior Romae 1756. Sumpt. Venantii Monaldini ex Typographia Joan. Zempel. in folio. existit isse in Bibliothece quem ego Roma transmiseram. Rogo mittat mihi unum Risma Chartae ordinariae commodae tamen pro seminario. ripeto ancora, state allegramente, delli guai del mondo non vene curate. Addio caro amico Coloczae 29 novembr. 1781 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820