
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie Dmine Sing. Colme.! Acclusam huic Epistolae rogo dignetur Domino Tompa tradere ac responsorias ejus, et siquid aliud ad me mittendum haberet accipere, et prima habita occasione mihi transmittere. Si Pestini invenivi posset opus Claudii le vert cum hoc titulos Explicatio Simplex, lit. et historica Caere moniarum Ecclesiae pergratam rem mihi facere si emeret illud sive pro Bibliotheca, sive pro me Solicitus quotidie fui de occasione quae Libros adferret Pestinum, pridemque composueram illos, at frustra; denique expectandum fuit praesens tempus. Scio non bene convenit, ut quis a literatis petat quampiam rem ad Culinam Spectantem, quia tamen ego, Culinam quoque partem puto Philosophiae, et quidem praeci puam, ad quam cetera quoque referuntur; hinc rogo dignetur pro me emere unum aereum Instrumentum pro coquendo Caffe, quod octo phialas capiat demptis faecibus. pretium et hujus et aliarum rerum ad me mittendarum libenter deponam. Addio caro amico state allegramente. Coloczae 21 november 1781. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820