
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie Domine Sing. Colme! Transmitti cistam unam, et Fasciculum Unum in quo continentur Libri sequentes. Libri in quibus est defectur, aut qui continuari debent. Sappelii Ladislai volumina tria, e quibus duo nullo tomi Numero signantur, volumen quod in charta compactum est, Tomus IV. est: deesse igitur videntur Tomi l. II. III. quorum in praefatione ejusdem Tomi IV. mentio sit. Calmet Histoire Universelle, Tom. VIII. in hoc integra phylera initio Libri 92. deest. Le opere di Senofonte Parte 1. 2. 3. che é il quarto anello della Collana Istorica Greca. Polibio, quinto Anello, Tomi tres. Appiano Alessandrino, decimo anello. Mando con questi tre Autori, anche la Biblioteca Italiana, nel qual Libro si trovano tutti gli Anelli, e le gioje della collana Istorica Greca. Büsching tomus ultimus, quo extat apud nos. Miscellaneae Observationes criticae in Auctores Veteres, et Recentiores, Vol. VII. Tom. I. Miscellaneae observationes Criticae Novae in Auctores Veteres, et Recentiores Tomum ultimum. Dionysius von Halikarnas, Erster band. Samlung neuer und merkwürdiger Reisen Pars XI. Algemeine deutsche Bibliotheke, Tomus 24. qui est duplicatus, deest vero Tomus 34. Schirach, Magazin der deutschen Critico, Tom III. pars I. et II. . iste etiam est duplicatus. Inclusi etiam cistae Libros in cruda a Bibliopola Pestinensi huc adlatos. inter hos est: Hirtenbrief des Friedrich Karl Joseph Erzbischoffen zu (...): an isse quoque fuerit inter Libros Biblioplae non scit, si non fuit, remittendas erit. Inveniet in eadem Cista Cupra Bredoschl quae compingenda Pestinum adferri voluit. Item Grandison Tomos 7 Linnei Icones Plantarum pro norma Centur II Pallavicini Historiam Concilii Trident. et Caeremoniale Episcoporum Reverendissimo Domino Mertz tradat. Ego meditor Catalogum rarorum Librorum hujus Bibliothecae conficere, hortatus est ad hoc nuper me Excellentissima sua Archi-Episcopalis, verum multis Libris opus habeo, qui hanc Materiam tracant, rogo itaque velis Mihi transmittere Opus de Clement, item Prayi Catalogum R. L. Bibliothecae Universitatis Bud. procurandi forent inter ceteros, ii quoque quos D. Bredscheider in conficiendo suo catalogo consuluit, et quos mitio sui Catalogi notavit. Catalogo a me conficiendo praemitti fortasse posses Praefatio, aut Dissertatio brevis, in qua quinam Libri, et cur inter raros, vel rarissimos numerandi fuit, exponeretur. quid digum tanto feret hic promissor Mandatemi la bella Edizione del Metastasio, cosi Ancora le opere Gr. Lat. di Aristotele, che si trova, come me dicevate, appresso Libraio di Pest. Fatemi l'onore di serbarmi vivo nella vostra Memoria, et credetemi Vostro Colozza 12. Novemb. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820