LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1027]

1027 
Fogarassi
András
Kalocsa
1781-02-06
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms, 447.

Perillustris Domino Secretario,

Dne Mihi Sing. Colendissime!

 

Accepi Libros descripta in Epistola P. DVae, caeteraque acta ad Bibliothecam specantia Visis operibus Ludovici Granatensis magnopere gavisus sum, postquam enim Sacrae solitudini totum me addixi, quae mihi major voluptas esse potest, quam ascetarum Parentem Ludovicum Granatensem nocturna versare manu versare diurna.

Auctores de re nummaria tractantes sequentes transmitto.

1o Francisci Mediobarbi Biragi Impp. Romanorum numismata. Tom. unus. Fol. 

2. Johann Christ. Hirsch Bibliothecam Numismaticam T. 1.f.

3. Ejusdem Opera de Re Nummaria in q. Tomis in folio. Serviet fortasse iste pro digressionibus historicis.

4. Anselmi Banduri, Numismata Imper. Romanorum, Tomi 2. fol.

5. Huberti Goltzii de Re Nummaria Tomi V. in fol.

Opera Vaillantii, Spanhemii de re  nummaria non habemus. Possem transmittere opus Caroli du Fresue, quod extas in corpore Historiae Byzantinae, item Echelis Catalogum Nummorum Musaei Caesarei, nec non Musaeum Florentinum, sed fortasse his non indiget, si vero hi etiam usui esse possent, jubeat, libenter certe illos mittam. Quod reliquum est ma pristinis

favori, et amicitiae majorem in modum commen dans maneo.

 

DVrae

Coloczae 6 Febr. 1781

2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820