LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1026]

1026 
Fogarassi
András
Kalocsa
1787-08-25
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Colocae 25. August. 1787

Perillustris Dne Secretarii,

Dne Sing. Colme.

 

Ex Actis eruditorum Lipsiensium transmitto tres tomos, nempe nova Actor eruditorum Annum 1773. est hic ultimus Tomus eorum qui apud nos extant.

Actorum Eruditorum Supplementa Tom. IX

Ad nova acta Eruditorum Supplementa Tomus VII.

In omnes hi Tomi continuentur ignoro, si continuantur continuatio transmittenda erit utique

mitto indices etiam eorumdem Actorum, eorum defectus ex accurata inspectione patebit.

Harduini denique opus desideratum reliquis adjunxi.

Non miretur P. DVra quod tam sero respondeam, Tabellarius cui Literas commiserat negligens fuit, non scio quis ille fuerit, 24. Augusti reddidit mihi Literas. Rogo dignetur mihi aliquid ex charta meliori pro Epistolis mittere Nova apud nos nulla. Residentia Suae Excellentiae Maxima in dies accipit incrementa, finitis muris jam scandulis tecta est ea part, qua aream respicit. cubicula nel pian terreno pleraque incrustata sunt. modo in Bibliotheca laboratur, ubi erectae tres columnae, iisque impositi decem arcus, qui fornices, imponendos brevi, sustentabant, magnum habeo desiderium videndi perfectam Bibliothecari, quod intra annum fiet certo

Latin
2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820