
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris, ac Generose Dne Secretarie, Dne Singular. colme.! Ad Literas 10. Marty ad me datas hisce respondeo. Biblia Polyglotta de quibus ad me scripsit, sunt celeberrima illa Biblia Parisiensia, quae diversas sortita sunt appellationes: a quibusdam Enim nuncupantur Biblia Polyglotta Parisiensia Dn. le Jay. Apud alios Magna Biblia Parisiensia audiunt vel etiam Antonii Vitre, utpote qui suis illa typis Lutetiae Parisiorum exaravit. Describam titulum horum Bibliorum ex Bibliotheca Sacra Jacobi le Long pag. 22. Tomo 1. Biblia 1. Hebraica, 2. Samaritana, 3. Chaldaica, 4. Graeca, 5. Syriaca, b. Latina, 7. Arabica. Quibus textus Originales totius Sacrae Scripturae, quorum pars in editione complutensi, deinde in Antverpiensi regiis Sumptibus extat: nunc integri ex manuscriptis toto fere orbe quaesitis exemplaribus exhibentur (novem Tomi in decem partiti volumina in folio Maximo) Lutetiae Parisiorum excudebas Antonius Vitre Regis, Reginae Regentis, et Cleri Gallicani Typographus, ab anno 1628 ad Annum 1645. mense Octobri. Hoc superbum rei Luterariae Monumentum nondum extat in Bibliotheca. Notandum est haec Biblia non vocari Regia, Regia enim Biblia sunt Antverpiensia Philippi II. Regis Catholici pietate ac immersis per Christophorum Plantinum excusa, (cum Praefatione Benedicti Ariae Montani) Antverpiae, 1569 8. vol. in fol. Editio ista rarior est illa Parisina neque ista habemus. Ad Parisina Biblia redeo; circa horum pretium haec adnotavit laudatus le Long Ducenti primum pro eo Emendo nummi numerabantur. Tunc Angli pactum cum Jayo inire proposuerunt, ut si pro dimidio pretio concederetur opus Polyglotton, 600. exemplaria illo pretio redimerent. Sed renuente Jayo novam editionem concinnare statuerunt, qua finita, ita imminutum fuit Editionis Parisinae pretium, ut multa exemplaria solo chartae appensae valore comparata fuerint. haec fortasse pro aliqua directione in emptione servient. Biblia Polyglotta Anglicana, vel Londinensia edita a Briano Waltono, extant in hac Bibliotheca, 6. Tomi sunt in folio. Edmundi Castelli Lexicon Heptaglatton appendix hujus operis, Tom. 2. Christophori Saxi nullum opus exstat in nostra Bibliotheca Ex Friderici Adolphi Lampe operibus, habemus opus cui titulus: Historia Ecclesiae Reformatae in Hungaria, et Transylvania. Trajecti ad Rhenum, apud Jacobum van Poolsum. 1728. in 4. unus tom. praetereaque nihil. Libros in auctione Librorum Glosterianorum emptos avide expecto, una gaudio multis praestantibus operibus nostram Supellecitem literariam auctam esse. Existimo Opus Sonnenfelsianum, de quo nuper scripseram, integrum non existere inter emptos modo Libros, hinc oro iterum dignetur pro me illud a Bibliopola quantocyum emere, et ejus pretium perscribere. opus vero et Politzey handlung, und Finantz Wissenschafft. Accepi nuper Orationem Nagyianam, eamque una cum oratione Funebri Molnariana, eo quo scripsit modo Compactam, ad Bibliothecam posui. Quod reliquum et me favoribus, ex amicitiae majorem in modum commendans maneo Perillustris DVrae humillimus Servus In Bibliotheca Patachichiana 15. Mart. 1781 Fogarassy |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820