
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie, Domine mihi Sing. Colme.! Abeunte jam jam occasione pauca haec in Chartam conjicere possum. De obtento honorifico Secretarii munere, gratulor ex animo; postulabat industria, fidelitas, aliaeque P. Dominae Vestrae dotes, ut tali honore ornaretur P. Domina Vestra. Accepi Cistam rariis refertam opusculis, inter quae pra mea parte erant Biblia Hebraica Reineccii, pretium hujus transmittum, tunc quando accepturus sum Tassum, et Ariostum. Mollem hos esse Batavicae editionis, quam Venetae, Sed cum jam constituerim emere, sit Veneta licet Emam. Curam omnem Bibliothecae libenter assumam, rogo tamen P. Dominem Vestrem agat diligenter, sicut hactemus, ut et continuationes accurate submittantur, et novi quoque Libri ad complementum Bibliothecae necessarii coemantur (de Graecis Authoribus non jam audeo meminisse) ego vicissim si quid no jusserit libenter exequar. Quod reliquum est me expertis favoribus majorem in modum commendo, et maneo Colocae 23 jan. 1781 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820