
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Proxime elapso Sabbatho accepi cistam Librorum, quorum Catalogum in Epistola ad me data die eodem Domine Kroner mihi tradidit. An omnes Libri tum in Catalogo isto, tum in Catalogo Gloszeriano notati adsint, necdum potui revidere, propterea quod loculamenta, in quae Libri illi collocentur, adhuc non sint parata, jam requisivi Domine Kronowetter, ut in Cubiculo vicino Bibliothecae (Bibliotcheca enim plures non capit Libros) necessaria fieri curet loculamenta, parabuntur haec intra paucos dies, tunc revidebo omnes, atque num adsint perscribam ac etiam Catalogo inseram diligenter. Adtulit hesterno die Reverendissimus Domino Dobai sequentes Libros: Antiquitatum Herculani partem II. Plinii Hist. Natural. Tomos duos. Patris Jos. Catal Rituale Rom. Tomos 2. Pastoralis Theol. Mich. Horvath tomos duos Respondeo modo ad ea, quae mihi proposuit: Ex operibus P. Josephi Catalani nihil in nostra extat Bibliotheca, praeter duos illos Tomos, quos modo transmisit. Desiderantur itaque: Pontificale Romanum in 3. Tomis. Caeremoniale Pontificum. Caeremoniale Episcoporum. Deest quoque Tomus 32. Corporis Veterum Poetarum. Philosophiae Krafftii tantum duas partes habemus, hujus titulus et. Praelectiones Academicae publicae in Physicam Theoreticam, a Georgio Wolffgango Krafft. Tubingae sumptibus Joh. Georgii Cottae 1765. partes duae in duobus Tomulis inscriptus is fuit Catalogo manu P. Dorae Ex opere inscripto: Übersetzung der Algemeinen Welthistorie, die in Engeland durch eine Geselschaft von gelehrten ausgefertiget worden. Tomus l. editus Itale, bey Johann Justinus Gebauer 1744. deest est hoc opere Tomus 28 Mitto Tomum T. Bibliotheque Raisonnee, desunt illi plura folia, urgeat Bibliopolam ut suppleat. Rogo denique adclusam hic Epistolam ad Excellentiam Suam Archi-Episcopalem per me missam eidem praesentet, ad si potest faciat, ut preces meae efficaces sint, plurimum in amicitia Padre Dominae Vestrae confido. His me pristiuis favoribus, et amicitiae majorem in modum commendo et maneo Ex Bibliotheca Patachichiana 26. Aprilis 1781 humillimaus Servus A. Fogarassy |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820