LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1020]

1020 
Fogarassi
András
Kalocsa
1781-04-15
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Tres cistas Librorum die hesterno accepi, magnam hanc supellectilem praeclarissimorum Librorum Bibliothecae accessisse sane gaudeo.

Maximam mihi Padre Domine Vestra faceret gratiam, si adiens Bibliopolam inquiraret, an habeat aliquem Autorem, qui Hermeneuticam juxta modernum systema pertractat, modo enim finitis Institutionibus Linguae Graecae Hermeneuticam incipiam, neque ullum in Bibliotheca habeo Auctorem, qui hanc materiam methodo moderna deducat; unde nisi talem nactus fuero, longo, et taedioso labore ex multis voluminibus materia pro praelectionibus haurienda, et in ordinem digerenda erit. Parcat quaeso quod molestus sim, jubeat me quoque dum opus habuerit, ad omnem nutum proptum experietur.

Rogo mittat continuationem Actorum Eruditorum Lipsiensium, ultimus Tomus qui extat in Bibliotheca est Annus 1773. caeteri anni desunt. Ex his multorum recentium Auctorum ( quorum fortasse numquam libros videbo) nititiam habere passem. [...]

 

Ex Bibl. Patachichiana

15 aprilis 1781

Latin
2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820