
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Cistulam Librorum ad me missam rite accepi. Defectus quorumdam Librorum scio non aliter posse suppleci, quam per emptionem novorum; differatur hoc in aliud tempus; demus potius operam, ut alii Libri magis necessarie procurentur, ingens profecto huic Bibliothecae adderetur thesaurus, ri Graecii Poetae, Oratores, Historici, Philosophici, Medici, veri fontes omnis eruditionis compararentur. Thesaurus Linguae Graecae Henrici Stephani ab hac Bibliotheca, quae jam insignis dici meretur, abesse nequit. credat Padre Domine Vestra Libros, quos indicavi, posse comparari summa pecuniae non admodum magna. Lambecii Tomus quem nuper miserat, III. fuit, deerat ille; adsunt modo omnes 6. Tomi. Emi deberet ejusdem Lambecii, Prodromus Historiae Literariae; Item Franc. Adami Kollarii, Historia Literaria. Biblia Polyglota Domini le Iay 250. florenus non sunt caro pretio. Pecuniam pro Sonnenfelsiaanis opusculis, vel transmittam Pestinum, vel si cito ad nos Padre Domine Vestra venerit, praesenti dabo. Rogo humillima dignetur pro me emere Hermeneuticam Adami Vizer, primum Tomun jam editum esse scio, reliquos an sint, non scio, omnes si editi sunt eman; si domine Kaszaniczky Hermeneuticam Vet. Test. edidisset, libenter illam quoque haberem. Si tamen hi Libri pro Bibliotheca emerentur, et quantocyus, ut illorum usum possim habere, transmitterentur, opus non erit illos emere pro me. Grandisonii septem tomos, et Bibliotheque de Capagne; Domino Olearius illico tradidi. La favella italiana mal contenta di questo paese perche sene voglia tornare in Italia natio suo solo; la lingua italiana vuol un ingegno brillante, pensieri delicati, i quali non possono aversi in aria cosi razza come e’ la nostra. Tornate quanto prima forse la vostra presenza ridurra’ gli antichi belli pensieri. Frattanto continuatemi l’onore della vostra amicizia e crediate che sono tutto vostro. Coloczae 9. April 1781 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820