
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Transmitto, quemadmodum desiderat, Cistam Librorum duplicatorum. In eamdem Cistam Sequentes etiam imposui Libros, in quibus aliqua desunt. 1o Tomum 1. Jacobi Gretseri, in quo post paginam 294. deest integra pagina. 2o Tomum 8. Historiae Universalis Augustini Calmet, in quo immediate post Tabulam Chronologicam plura desunt folia. 3o Partem primam P. Udalrici Weis, Liber iste in incendio Varadinensi ambustus est, et aegre aliter, quam per emptionem novi Exemplaris emendari porest; secundam etiam partem adjungo, si enim novus emptus fuerit, illa vendi debet, si potest. Maximo afficit me gaudio, quod intelligam Excellentiam suam Archi-Episcopalem multos iterum pro ornande sua Bibliotheca comparare libros, utinam inter illos forent, Graeci illi Authores, quorum Catalogum ego Domine Vestrae Reverentiae jam pridem tradideram, maximum certe per horum emptionem Nostrae Bibliothecae accederet ornamentum hi sunt fontes omnis elegantiae, et eruditionis, etc. Strabonis, et Dionis Cassii Opera, nuper huc ad lata adeo nitide, et accurate edita sunt, ut nihil perfectuis desiderari possit. Opera SS. Patrum omnia fere habet Nostra Bibliotheca, praeter S. Isidorum Hispalensem, cujus praecipuum opus est Libri 20. originum Seu Etymologiarum; deest hec, et alia ejus opera. Comparari fortasse posset editio Veneta in 5. Tomis recusa circa Annum 1758. Editor est Bibliothecarius Ducis Mutinensis. Dixerat nuper mihi quidam haberi in hac Bibliotheca Opera S. Isidori Hispalensis. Sed ego necdum illa vidi, in Bibliotheca Patrum Lugdunensi nihil ex illis est. nisi fortasse esset inter libros, qui necdum in Catalogo hujus Bibliothecae notati sunt. Halensem Grammaticam Graecam jam inveni. his me amicitiae commendans maneo Bibliocheca Parachichiana 29. Novembris 1780 P.s.: P. S. Libris, quos D. Jacobus Mariosa Bibliothecae huic abiens dono dedit, e gratioso Excellentiae Suae iussu nomen Mariosae inscribendum est; certiorem itaque me faciat, an praeter Antonini Itinerarium, item Strabonis Geographiam alios etiam Libros Mariosa dono dederit? Reverendissimus Domine Dobai salutar Salutar Domine Vestram, et rogat, ut duos Tomos Comediarum Goldoni ad Bibliothecam spectantes, modo Pestini existentes remittat, vellet enim animum suum refocillare |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820