LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1017]

1017 
Fogarassi
András
Kalocsa
1780-11-17
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Ad proposita mihi in Literis Padre Dominae Vestrae 8 Novembris ad me datis, ex gratioso Excellentiae Suae [...] iussu quaesita humillime respondeo: plures libros, qui in Bibliotheca suae Excellentiae non habentur, nullo in Catalogo Gloseriano notavi signo; propterea; quod judicaverim illos absque omni rei Literariae detrimento Bibliotheca abesse posse; an bene judicaverim alii decidant; capropter transmittam catalogum bibliothecae Exellentissimi, si fieri potest cras, si vero cras fieri non posset, perendie certo secum deferet currus, qui hinc Pestinum ad Aulam proficisci solet. Conferat Catalogum Gloserianum cum illo, ex nullo negotio deprehendet, qui desunt, neque nota aliqua a me designati fuere. Ad Librum P. Martini Pallu quod attimet, ille nullam notam appositam habet, quia habetur in Bibliotheca ipsissima Editio, nempe Augustana Anni 1765.

Respondebo ad alterum quaesitum: Ultimus Tomus ex Actis Bollandianis in Bibliotheca existentibus est Mensis Septembris Tomus V. quo dies 15. 16. 17. et 18. continentur, impressus Venetiis 1770. ajud Joannem Bapt. Albrizzi, et Sebast. Colet. quemadmodum Tomus iste ultimus, ita etiam reliqui omnes a Mense Januario inchoando, sunt ex Editione Veneta.

Praeter hos tomos, habemus in bibliotheca unum Tomum Editionis Antverpianae cujus Titulus est: Acta SS. Bollandiana Apologeticis Libris in unum Volumen nunc primum contractis vindicata. Seu Supplementum Apologeticum ad acta Bollandiana Antverpiae, apud Bernardum Albertum Vander Plassche. 1755.

Peto porro, remittat quamprimum Catalogum, illo enim opus habebo. Iam in ordinem redegi perturbatos nonnihil in nuperna traspositione Libros, deinceps a poco a poco inscribam Catalogo, qui necdum inscripti sunt. Certiorem me reddat, an aliqua Grammatica Graeca, Haly Magdeburgicis, nisi fallor, impressa, ad Bibliothecam suae Excellentiae spectans Pestini apud aliquem non sit? ex quo translata est Bibliotheca nihil diligentiae in querenda illa omisi, hactenus tamen illam non inveni. Oro denique procuret pro me haec duo: Torquato Tasso la Gerusalemma liberata. Lodovico Ariosto

L’Orlando Furios.o Editionem vellem et bonam, ordinariam tamen; nam editio exempli gratia Torquati veneta in folio, cum cupris elegant est, sed altra vires meae crumenae. pretium ubi rescrivero transmittam. Sacras vestes Excellentissime Domini Archi- Praesulis humillime exosculor. Addio caro Amico, continuatemi l’onore della vostra amicizia, e erediate ceh sono di Vostra Signoria.

 

Coloczae 17 Novembris 1780

2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820