LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1015]

1015 
Fogarassi
András
Kalocsa
1780-12-13
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Petitos Libros una cum hac Epistola transmitto:

1 Plinii Historiam Naturalem, in fol. Tomi 2.

2. Gradus ad Parnassum in 8.

3. Thomam a Kempis Edit. Argent. 1489. in 12.

Nullus dubito cistam duplicatorum jam appulisse Pestinum. Catalogum ubi non indiguerit oro remittat. gratum mihi esset si eidem Catalogo aliquot folia munda, in locis ubi paginae plenae sunt, inseri faceret; aut vero chartam aptam mihi mittat, apud nos enim talis Charta non ivenitur, ut per Nostrum Compactorem folia necessaria adjici possint.

Schrevelii Lexicon Manuale Graeco- Latinum, quod Excellentimus Domino Archi-Episcopus pro Seminario comparaverat, ob aliquem defectum. Padre Domine Vestrae adhuc anno superiori remisimus, ideo, ut defectus per Bibliopolam emendetur; Lexicon istud modo

maxime necessarium esset, promide peto dignetur quantocius vel illud, vel aliud exemplar nobis mittere. Pretium exsolvet Seminarium, nam Excellentissimo Domino molesti non debemus esse, qui plurimos Libros liberassime nobis jam emit.

Molestiam mihi suis Literis, et commissionibus numquam facesset, quim potius rem gratissimam faciet, si quam saepissime occasionem dederit testandi, quod dim P. Dominae Vestrae.

Coloczae 13. December 1780

 

 

P. S. Omnino mihi placeret, omnes Libri, qui Pestini in auta Excellentiae Suae ad Bibliothecam spectantes sunt, accurate connotarentur. Animadverti enim aliquos Libros e Bibliotheca Extradatos, in Catalogo Librorum extradatorum non esse notatos. hac ratione innotesceret mihi, an non aliquis Liber periverit.

Proxima occasione mittat mihi unum Exemplar Bibliorum Hebraicorum Reinecii in 8to Lipsiensis Editionis.

desiderat illud sacendos quidam, qui meus annis superioribus fuit discipulus pretium exsolvetur illico. 

Latin
2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820