LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1014]

1014 
Fogarassi
András
Kalocsa
1780-01-10
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Accepi fascem Librorum ad Bibliochecam Spectantium, tradam illos compactori proxime, ursi saepius compactorem, ut Libros quos apud se habet referret, sed ille defectum pecuniae causatus non finivit adhuc omnes, sperat de paucos post dies accepturum corium, et aurum necessaria pro libris compingendis. respondebo modo ad singula puncta epistolae.

 

1. Ultimus tomus Historiae ecclesiasticae Abbatis Fleuri in Bibliotheca nostra est 59. continetque res gestas ab anno 1628 usque ad annum 1634. Aug. Vind. 1778.

 

2. Justinus Febronius abbreviatus non habetur in Biblioteca.

 

3. Transmitto Onomatologiam Botanicam in 5. Tomis in 8. Opera Seligmanni de raris Aviculis in Catalogo non deperi, et ideo non potui transmittere. Nihil Hageckii

a Liboczan, nihil item Patris Gelasii Dobner apud nos exstat.

 

4. Quae sit optima editio Euripidis in adnexo folio notavi. Editio Homeri Glasgowiana non est mihi nota, si illa perelegans esset dignum itique est procurari, secus non. Nam Editionem Homeri Patavinam accaratam Gr. Lat. habemus. Charissime Amice peto enixe, ut hos Libros qui in adnexo folio specificantur, satagat procurare pro Bibliotheca, totidem certe gemmis quot Libris illi sunt, Bibliothecam exornabit, maxime vero agat apud suam Excellentiam ut Libri numeri 1o. 2. 3. 4. 5. in dicto folio signati quantocius habeantur, nullus enim eorum praeter Herodotum in Bibliotheca exstat, et hic etiam non ipse Herodotus, sed ejus versio est. tantum vero distat versio, a primigenio textu in his profanis Authoribus, quantum aqua fontium ab aquis rivuli, pura est in fontibus saepe caenosa in vivis. Non alias facile emat editiones, quam illas quas notavi. si tamen illae haberi non possent, alias emere licebit, dummodo Graeco Latinae sint. Editiones in Belgio cusae praecipue Amstelaedami, Lugduni Bat. omnium profanorum Authorum accuratae, et mitidae sunt, et subinde meliores recentiores vereribus, tales proinde procurandae. haec satis, scio V. D. gustum bonum habere, et ideo committo judicio. Adscribo adhuc unum qui pro utilitate nostra esset:

Jacobi Palmerii Exercitationes in optimos Authores graecos Herodotum, Thucydem, Xenophontem, Polybium Diodorum Siculum, Appianum, Memnonis Fragmentum, Plutarchum, Arrianum etc. ut et in antiquos Poetas Aristophanem Theocritum, Moschi Idyllia 4. Lugd. Bat. 1668. Quod reliquum et me amicitiae majorem in modum commendans maneo

Coloczae 10. Jan. 1780.

Latin
2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820