
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Litteris Excellentae Vestrae 17 Augusti exaratis adelusam cambialem schedam, continentem ducenta triginta sex scuta, et bajacchos sedecim, die 29. Augusti debita cum veneratione accepi. Atque omnia, quae iisdem mihi Excellentia Vestra mandat, hodierna die executus sum; tradidi nempe Domino Jacobo Mariosa centum quinquaginta scuta, reddidi Domino Agenti triginta sex scuta, et bajocchos sedecim. Pro Bibliotheca Rituali Padre Zaccaria praenumeravi quindecim Julios Romanos; Syngraphae a Monaldini mihi traditae, inseri curavi nomen: Illustrissimo Signore Abate Alessandro Serisio quod ipsum nomen in calce primi voluminis Bibliopola recitari curabit; aut si Excellentiae visum fuerit, ac mihi mandaverit, .. Serisio in Syrasio,[1]quod ego non sum ausus facere commutavi poterit. Domine vero Zaccaria Excellentiam vestram reveretur humillime, pollicitusque est, se ubi aliquid certi de rebus Romanus habuerit, significatorum Excellentiae Vestrae. Ad modernum vero statum Jesuitar.. quod attimet, haec sunt, utut omnia incerta, quae narrantur liberandos omnes e Castello, jamque interrogatum Patrem Generalem ubinam Romae habitare velit. eumque sibi delegisse conventum PP Carthusianorum, qaum habitationem, postquam elegerit, non poterit mutare. Domine Mariosa rem aliter narravi ait; liberandos est Patres, vel potius transferandos e Castello S. Angeli Tuscalum, vulgo Frascati, et Tusculi, ubi Jupiter salubrior est, eousque detinendos, donec plene negotium terminetur; addidit tamen Domine Mariosa id incertum esse. Et profecto multos rumores incerts esse experior quotidie, nam non ita pridem, quasi credibiliter retulit non nemo P. Generalem sententia congregationis Jesuiticae, illorum nempe cardinalium, quod nuper indicavi, ad perpetuos carceres condemnatum, quod ego nec tunc, modo vero minus possum adduci ut credam, modernus enim rumor, etsi varius, mitiora de P. Generali, ejusque Assistentibus sperare jubet. Patet hinc quam incertae plure sint narrationes; juvat hujus aliud etiam adferre exemplum: scripseram in nescio qua mearum Epistolarum, Regem Lusitaniae ex annatu moderni Pontificis jam effective collectam tuo in Regno a Personis Ecclesiasticis exegisse, quod non esse verum modo intelligo, nihil enim aliud hac in re actum est, quam expeditum a moderno Pontifice Breve, vi cujus Portugallo facultas talem exigendi collectam concessa est; at, quia Breve illud aliquas clausulas, quae non placebant Portugallo, continebat, illud pro reformatione Roma remisit Rex clausulae porro illae, non sunt, ut dicitur, magni momenti, unde Pontifex facile voluntati Regis obsecuturus est. Jam tandem vox vulgi conticescit, rumoresque illi de miraculis Ganganelli conquiescere incipiunt. Cante certe de his miraculis affirmandum, et alia, et novissima exempla docent. Nam in Civitate Fermana Eminentissimi Cardinali Paracciani Archi-Episcopus ejus civitatis e dispositione secratariae status hos, Montani utpote, Ordine Praedicatori Casini S. Francesco conventualium. Montanaro. ordine observ. S. Franc. ab promulgata Ganganellii miracula non subsistentia, et promotum illius cultam; hos inquam tres e praedicta civitate jussit exulare. Domine Mariosa de suscipiendo itinere jam sollicitus est, de quo informabit is Excellentaim vestram. [...]
Romae 30 Augusti 1775 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820