LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [1010]

1010 
Fogarassi
András
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Róma
Kalocsa
1776-06-12
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Excellentissime, Illustrissime, ac Reverendissme Domine Domine Archi-Praesul, Domine, et Praelate Benignissime.

 

Liberatis e castello omnibus detentis res abolitas Societatis consopitae erant, manentque adhuc consopitae; at quamdiu norunt Superi, renuntiatum quippe nobis superiori Hebdoma Florentia est quodpiam Factum, quod utinam ne novam viris Societatis molestiam facessat, novamque loquendi materiem suppeditet. Factum vero tale est: Typopraphus quidam Florentimus: habebat sub prelo opuscum hoc titulo: Difesa della Compagnia di Gesu metuens hic Typographus tristem aliquem eventum ex impressione talis operis, consilium capit a quodam Religioso Congregationis S. Philippi Nerii; qui intellecto facto hoc dat consilium; adi ajebat Suam Reverentiam Serenitatem M. Ducem Hetruliae, expositoque illi delicto, veniam in genua pro volutus precare; udus isto Consilio typographus gratiam a Monsignore Duce obtinet, sub hac conditione; ut omnia scripta ad hanc rem spectantia manifestet. Fertur M. Dux audita narratione commotus. Priusquam vero Typographum dimitteret, suos M. Dux ad Domum Typographi ministros expedivit, ut omnia scripta conquirerent, ac obsigillarent. Factum istud secutum aliud Romae est. Hic enim Abbas quidam Saecularis non ex Jesuita, qui dum Stabat Religio copistae, ut vulgo ajunt, seu scribae officio auod Jesuitas fungebatur, hebdomada priori, 4a circiter hujus mensis carceribus mancipatus est, inventaque in copistae hujus domo cista continens nonnulla scripta; asportata cista in secretariam status est, ibique Ministeris Secretariae quatuor Notariis praesentibus scripta consignata. Dictus copista, cui cognomen Fantasia, post abolitam societatem migravit ex urbe, neque rediit vivente clemente XIV ajunt illum Florentiae egisse usque ad initium Pontificatus Pii VI quo electo suos Romanos revisit lares. Dicebatur etiam ex jesuita Scarponi his diebus in carceres conjectus, at id falsuro esse comperi. Scarponi este non habitat Romae. Hihil aliud hac in re possum scribere, non enim uberius res adhuc progressa; quid autem scripta contineant alto premuntur silentio, neque rumore cognoscuntur. Determinavit jam Pontifex veteri S. Petrim Vaticano diruta

Sacristia novam majestati Basilicae convenientem erigere Sacristiam, quem in finem emptus est fundus ad S. Petrum 8000. Scutorum, in hoc fundo extat parvula Ecclesia Stephani Regis Hungariae, quam proinde dirui necesse est, tradito ejus pretis Collegio & Apollinaris. Collegium etiam S. Apollinaris veteri ejusdem Collegii Fabricajam ruinam minitante diruta, superbam exstruit molem, novumque Urbi concierat ornamentum. Ducissa Aurelianensis post aliquod dierum in Urbe commorationem hodierna die Neapolim profecta est.

nihil peculiare ejus gratia hic factum. Solemnissimam Processionem Corporis Domini inchoatam inber maximus abrupit confusitque. Nos in dies expectamus Processum Excellentiae vestrae. De Archi Episcopatu Colocensi nihil aliud Romae novi est,

quam quod nuper D. Agens significaverat. D. Zaccaria humillime osculatur manus Excellentiae Vestrae, tuas ipse hodie ad Excellentiam vestram dedisset Literas. sed laboribus distentus futuro cursori reservavit; salutem nuper ab Excellentia Vestra transmissam plane gratissimo accepit animo. [...]

Romae die 12 Juny 1776

Latin
2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820