
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Gratiosissimae Excellentiae Vestrae 10 Octobris ad me datae nuntiant eidem Excellentiae Vestrae praeconitatem caeteraque ad Archi-Episcopatum spectantia nota esse; notiora haec indubie sunt hactenus ex ipsis Bullis. Nova nulla penitus sunt; hoc siquidem Mense, majori parte Romanorum, ut mos fert, ruri agente, omnia seria conquievere. Ponfisex ut anno superiore, ita hoc quoque anno in Urbe ferias Autumnales exigit, quotidie in tempus impediat Domo egreditur, et saepe per Urbis plateas pedes deambulat. De ratione porro studiorum meorum humillime significo primas meas curas esse notiam Praxis Romanae Curiae, cujus gratia quempiam e celebrioribus Urbis Advocatis sub mitium Novembris frequentare incipiam; non intermittam etiam verus Linguarum studium. Si vero aliter me Romano tempore Excellentia Vestra uti jusserit, libenti, et prompto animo, ut debeo, obtemperabo. Literae Excellentiae Vestrae superiori hebdomada a Domine Agente acceptae certiorem me reddiderunt quinquaginta scuta, quae levaveram gratios... Excellentiam Vestram rata habuisse, eam ob rem Sacras Excellentiae Vestrae vestes iterum, iterumque exosculor et me paternae Benignitati humillime commendans maneo Excellentiae Vestrae Romae 30. Ocobris 1776 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820