
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Excellencissime, Illustrissime, ac Reverendissime Domine Archi-Praesul Domine Domine Praelate, ac Patrone Benignissime! Novorum loco, quae nulla apud nos sunt transmitto humillime Excellentiae Vestrae Allocutionem a Pontifice die 12. Maji factam; non (...) allocutio haec aliquibus Aularum Ministris, quia clare nimis locutus est Pontifex de Ministris Ulyssyponensibus, qui adhuc vivunt. Lucem aspexit his diebus distichon quoddam contra Summum Pontificem, auctor Satyrae ignoratur, bis mille scuta offeruntur revelenti Auctorem, describerem Satyram ni reverentia qua in Christi Vicarium feror me id facere vetaret. In pervigilio Pentecostes ordo Praedicatorum Capitulum Generale celebravit, in quo R. P. Quinones Hispanus, vir 43. Annorum Generalis renuntiatus est. Eadem die P. Vipera Generalis Ord. S. Francisci Conventualium declaratus fuit vir prope septuagenarius, ultimus hic est Romanus. Ego linguis orientalibus omni conatu me inpendo. Domine Agens humillime osculatur vestes Excellentiae Vestrae. qui etiam Allocutionem dictam transmissurus erat, nisi id a me factum fuisset. Quod reliquum est Benignitati Excellentiae humillime commendatus sacras vestes osculor, et maneo [...] Romae 21 Maji 1777 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820