
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Excellentissime, Illustrissime, ac Reverendissime Domine Domine Archi¬Praesul, Domine Praelate, ac Patrone Benignissime! Die 11 Mensis Marty humillimas meas ad Excellentiam Vestram dederam Literas, quibus duo ab Excellentia Vestra petere ausus sum, primum sub subsidium pro meis necessitatibus, deinde tempus mei ex Urbe abitus determinari; sed cum nullum Excellentia Vestra dignata sit dare responsum, humillimas meas preces cogor iterum exponere, jam enim non modo omnem pecuniam, quam e gratia Excellentiae Vestrae anno superiori acceperam, expendi, sed etiam 25. scuta mutus ad accepta; unde nisi 50 scuta, quae P. Poloni mutuo offert acceptem, esuriendum est; hoc tamen aequiori animo ferendum puto, quam gratia Excellentiae Vestrae excidisse, fallar utinam, sed quid aliud credere possum, nullas siquidem ab Excellentia Vestra jam inde ab Augusto anni elapsi accepi; reddat mihi indigno licet Excellentia Vestra gratiam Suam, nihil aliud peto, et lactus Serviam. Domino etiam Agens plurimum angitur, nesciens cui tribuat, quod nihil Literarum ab Excelleantia Vestra accipiat, scripsisset ille hoc cursore nova, quae (...) adjungam, sed me scribente supervanum id fuit. Cardinalium Regiorum promotio die 4 Maji facta non est, sed dicunt certissimum esse eandem futuram die 1a proximi mendis Junii, id ego jam toties deceptus similibus rumoribus, cedere volui, Domino vero Poloni affirmat, nihil de hac re dubitari posse cum jam Praelatus Guidi, qui cum Regiis Cardinalibus Purpuram accepturus est, jam ordines a Pontifice, ut se praeparet, habuerit, praeter dictum Praelatum et Regios Cardinales, etiam Praelatus Ghilinis in eodem Consistorio Cardinalis creabitur. Quod religuum et me gratiis, et benignitati humillime commendans, sacrasque vestes exosculans maneo Romae 16 Maji 1778 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820