
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Excellenrissime, Illustrissime, ac Reverendissime Domine Domine ArchiPraesul, Domine Praelate, ac Patrone Benignissime! Ad gratiosissimas Excellentiae Vestrae Literas die 1a Juny exaratas, humillime respondeo, me 200. florenos ab eadem Excellentia Vestra mihi liberaliter assignatos rite percepisse, quamadmodum id meis 23. Maji significavi, pro qua gratia flexo poplite sacras Excellentiae Vestrae manus exosculor. Scripsi etiam me Roma discessurum, sub finem Augusti, aut imitium Septembris, ubi aestus sirii deferbuerit; ad suscipiendum porro longum in Patriam iter 200 adhuc florenis indigeo; nam e nuper acceptis pecuniis nihil pro itinere mihi remanebit, petitionem meam majori cum fiducia nunc, quam alias audeo exponere, tum ideo, quod Excellentia Vestra ultimis Suis Literis libenter se sumptus pro reditu suppeditare velle gratiose promittat, tum vel maxime, quod eaedem Literae de veteri erga me Excellentiae Vestrae Benignitate certiorem me reddant, cui dum humillime me devoveo, sacrasque vestes venerabundus exosculor maneo. Romae 1 July 1778 P.s.: In pervigilio S. Apostolorum Petri, et Pauli sonipes albus, caeteraque, quae nomine Chineae veniunt, praesentata sunt summo Pontifici solito modo, et pompa; quod factum, imane commentum demonstrat id, quod alias pervulgavi caeptum est, quod nempe Rex variusque siiliae bnon velit amplius hoc tributum sedi Apostolicae praestare. Pntifex optime valet, et die hesterna veluto Palatii Vaticani Domicilio ad Montem Quirinalem, ubo aestatem exiget, trasivit. D. gens humillime manus Excellentiae v. ex osculator. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820